[1] Adam, Seth, Enos,
[2] Cainan, Malaleel, Iared,
[3] Henoch, Ma thusala, Lamech,
[4] Noe, Sem, Cham et Iapheth.
[5] Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
[6] Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
[7] Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim.
[8] Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan.
[9] Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan.
[10] Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra.
[11] Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim,
[12] Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim.
[13] Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth,
[14] Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum
[15] Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum,
[16] Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum.
[17] Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
[18] Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber.
[19] Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
[20] Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare,
[21] Adoram quoque et Uzal et Decla,
[22] Ebal etiam et Abimael et Saba necnon
[23] et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan.
[24] Sem, Arphaxad, Sala,
[25] Heber, Phaleg, Reu,
[26] Seruch, Nachor, Thare,
[27] Abram: iste est Abraham.
[28] Filii autem Abraham: Isaac et Ismael.
[29] Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam,
[30] Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema,
[31] Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis.
[32] Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim.
[33] Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
[34] Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
[35] Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core.
[36] Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec.
[37] Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
[38] Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
[39] Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna.
[40] Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana.
[41] Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
[42] Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran.
[43] Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba.
[44] Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
[45] Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
[46] Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith.
[47] Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
[48] Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est.
[49] Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor.
[50] Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
[51] Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
[52] dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
[53] dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
[54] dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.