Skip to content
Opens in a new window

[1] Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:

[2] " Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.

[3] Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,

[4] bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ".

[5] Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,

[6] ait Moyses: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ".

[7] Dixit et ad Aaron: " Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ".

[8] Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,

[9] cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.

[10] Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[11] Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.

[12] Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.

[13] Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;

[14] lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.

[15] Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;

[16] fecit quoque holocaustum secundum ritum

[17] et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.

[18] Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.

[19] Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris

[20] posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,

[21] pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.

[22] Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.

[23] Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;

[24] et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.

Leviticus — Chapters