Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

[2] " Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.

[3] Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.

[4] Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;

[5] hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;

[6] leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;

[7] et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.

[8] Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

[9] Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.

[10] Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis

[11] et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.

[12] Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.

[13] Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,

[14] milvum ac vulturem iuxta genus suum

[15] et omne corvini generis,

[16] struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,

[17] bubonem et mergulum et ibin,

[18] cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,

[19] erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.

[20] Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.

[21] Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,

[22] comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.

[23] Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.

[24] Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.

[25] Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.

[26] Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.

[27] Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.

[28] Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.

[29] Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,

[30] mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:

[31] omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;

[32] et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.

[33] Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.

[34] Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.

[35] Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.

[36] Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.

[37] Si ceciderint super sementem, non polluent eam;

[38] sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.

[39] Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;

[40] et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.

[41] Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.

[42] Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

[43] Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

[44] Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.

[45] Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.

[46] Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,

[47] ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ".

Leviticus — Chapters