[1] Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,
[2] idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.
[3] Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,
[4] duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
[5] et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.
[6] Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.
[7] Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
[8] Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,
[9] et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
[10] et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
[11] Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;
[12] si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,
[13] panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,
[14] ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem.
[15] Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
[16] Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
[17] quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
[18] Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
[19] Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
[20] Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis;
[21] et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis ".
[22] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[23] " Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.
[24] Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
[25] Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
[26] Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
[27] omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ".
[28] Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
[29] " Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.
[30] Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.
[31] Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.
[32] Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
[33] Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;
[34] pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ".
[35] Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;
[36] et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
[37] Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
[38] quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.