Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis;

[3] et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus ".

[4] Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus,

[5] ait: " Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ".

[6] Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua,

[7] vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit,

[8] quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim.

[9] Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[10] Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea.

[11] Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

[12] Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit;

[13] filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi.

[14] Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas,

[15] immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando.

[16] Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare;

[17] vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[18] Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas,

[19] immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum.

[20] Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni;

[21] lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[22] Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas.

[23] Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis.

[24] Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum.

[25] Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro.

[26] Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum,

[27] tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino,

[28] rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino.

[29] Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[30] Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum.

[31] Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: " Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos;

[32] quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet".

[33] De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio.

[34] Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum.

[35] Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ".

[36] Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi.

Leviticus — Chapters