Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.

[3] Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.

[4] Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

[5] Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.

[6] Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.

[7] Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.

[8] Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.

[9] Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.

[10] Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.

[11] Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.

[12] Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.

[13] Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.

[14] Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.

[15] Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.

[16] Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.

[17] Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.

[18] Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.

[19] Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.

[20] Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.

[21] De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

[22] Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.

[23] Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.

[24] Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum

[25] et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.

[26] Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.

[27] Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

[28] Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.

[29] Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

[30] Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ".

Leviticus — Chapters