Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,

[2] nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque

[3] et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.

[4] Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.

[5] Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.

[6] Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.

[7] Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.

[8] Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.

[9] Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.

[10] Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet

[11] et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

[12] Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.

[13] Virginem ducet uxorem;

[14] viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.

[15] Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ".

[16] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[17] " Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;

[18] quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,

[19] si fracto pede vel manu,

[20] si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.

[21] Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.

[22] Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.

[23] Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ".

[24] Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.

Leviticus — Chapters