Skip to content
Opens in a new window

[1] Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.

[2] Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.

[3] Dixitque Moyses ad Aaron: " Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor" ". Quod audiens tacuit Aaron.

[4] Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: " Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra ".

[5] Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.

[6] Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: " Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.

[7] Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ". Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.

[8] Dixit quoque Dominus ad Aaron:

[9] " Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in generationes vestras

[10] et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,

[11] doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi ".

[12] Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: " Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est.

[13] Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.

[14] Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.

[15] Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus ".

[16] De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:

[17] " Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini;

[18] praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ".

[19] Respondit Aaron: " Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino? ".

[20] Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

Leviticus — Chapters