[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium:
[3] si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii;
[4] si mulier, triginta.
[5] A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem;
[6] ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres;
[7] sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.
[8] Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit.
[9] Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit
[10] et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
[11] Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,
[12] qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit.
[13] Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
[14] Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit.
[15] Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum.
[16] Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti.
[17] Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.
[18] Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.
[19] Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.
[20] Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit;
[21] sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius.
[22] Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino,
[23] supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.
[24] In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
[25] Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
[26] Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
[27] Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
[28] Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
[29] Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.
[30] Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.
[31] Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem.
[32] Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.
[33] Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur ".
[34] Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.