Skip to content
Opens in a new window

[1] Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus

[2] ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino.

[3] Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.

[4] Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita;

[5] si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque fermento;

[6] divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est.

[7] Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur.

[8] Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis,

[9] qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino.

[10] Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.

[11] Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino.

[12] Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis.

[13] Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.

[14] Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum

[15] fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est.

[16] De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.

Leviticus — Chapters