[1] Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
[2] " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.
[3] Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;
[4] septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.
[5] Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
[6] Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,
[7] iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
[8] Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;
[9] et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.
[10] Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
[11] Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis
[12] ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.
[13] Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
[14] Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,
[15] et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.
[16] Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
[17] Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
[18] Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
[19] et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
[20] Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".
[21] Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,
[22] seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
[23] Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
[24] Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
[25] Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
[26] Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
[27] computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
[28] Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
[29] Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
[30] Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.
[31] Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
[32] Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.
[33] Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.
[34] Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
[35] Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
[36] Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
[37] Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.
[38] Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
[39] Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,
[40] sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te
[41] et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.
[42] Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;
[43] ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
[44] Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.
[45] De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem
[46] et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
[47] Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,
[48] post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum
[49] et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,
[50] supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.
[51] Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;
[52] si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,
[53] quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
[54] Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:
[55] mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ".