Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.

[3] Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.

[4] Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum.

[5] Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

[6] Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

[7] Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare:

[8] tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino.

[9] Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam.

[10] Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto;

[11] mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur ".

[12] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[13] " Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;

[14] quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.

[15] Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;

[16] omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo ".

[17] Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[18] " Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.

[19] Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus.

[20] Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;

[21] vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.

[22] Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est.

[23] Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

Leviticus — Chapters