Skip to content
Opens in a new window

[1] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.

[3] Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.

[4] Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini.

[5] Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas,

[6] quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues.

[7] Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino.

[8] Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum.

[9] Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ".

[10] Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.

[11] Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.

[12] Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.

[13] Qui locutus est ad Moysen dicens:

[14] " Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus.

[15] Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;

[16] et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

[17] Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.

[18] Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.

[19] Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:

[20] fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

[21] Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.

[22] Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester ".

[23] Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Leviticus — Chapters