Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:03

[1] Caritas fraternitatis maneat.

[2] Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

[3] Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.

[4] Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.

[5] Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,

[6] ita ut confidenter dicamus: “ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”.

[7] Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

[8] Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!

[9] Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.

[10] Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

[11] Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

[12] Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

[13] Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;

[14] non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

[15] Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.

[16] Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.

[17] Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.

[18] Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.

[19] Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.

[20] Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,

[21] aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

[22] Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.

[23] Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.

[24] Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.

[25] Gratia cum omnibus vobis.

Hebraeos — Chapters