Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:20

[1] Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,

[2] baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.

[3] Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

[4] Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti

[5] et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi

[6] et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.

[7] Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;

[8] proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.

[9] Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur;

[10] non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.

[11] Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,

[12] ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.

[13] Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum

[14] dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te ”;

[15] et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.

[16] Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;

[17] in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,

[18] ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;

[19] quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,

[20] ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

Hebraeos — Chapters