Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:16

[1] Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,

[2] in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;

[3] qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,

[4] tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.

[5] Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?

[6] Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”.

[7] Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”;

[8] ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.

[9] Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ”

[10] et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.

[11] Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,

[12] et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.

[13] Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?

[14] Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?

Hebraeos — Chapters