Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:34

[1] Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus.

[2] Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,

[3] quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

[4] contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

[5] Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.

[6] Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

[7] Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum,

[8] omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

[9] eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.

[10] Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.

[11] Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare

[12] dicens: “ Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”;

[13] et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”.

[14] Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,

[15] et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

[16] Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.

[17] Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;

[18] in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.

Hebraeos — Chapters