Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:52

[1] Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,

[2] cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,

[3] sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

[4] Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.

[5] Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;

[6] hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.

[7] Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

[8] Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.

[9] Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est;

[10] adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

[11] Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?

[12] Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.

[13] De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;

[14] manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

[15] Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,

[16] qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,

[17] testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.

[18] Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,

[19] nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

[20] Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,

[21] hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”,

[22] in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.

[23] Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;

[24] hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;

[25] unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.

[26] Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;

[27] qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.

[28] Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.

Hebraeos — Chapters