[1] Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
[2] aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
[3] Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
[4] Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
[5] et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
[6] quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit ”.
[7] Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
[8] Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
[9] Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
[10] Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
[11] Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
[12] Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
[13] et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
[14] Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
[15] providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
[16] ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
[17] Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
[18] Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
[19] et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
[20] non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
[21] et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”.
[22] Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
[23] et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
[24] et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
[25] Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
[26] cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
[27] Hoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
[28] Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
[29] etenim Deus noster ignis consumens est.