[1] Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
[2] qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
[3] Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
[4] Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
[5] Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
[6] Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
[7] Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,
[8] nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,
[9] ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea
[10] quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
[11] sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
[12] Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
[13] sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
[14] participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,
[15] dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
[16] Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
[17] Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
[18] Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
[19] Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.