Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:11

[1] Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.

[2] Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?

[3] Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.

[4] Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.

[5] Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;

[6] holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt.

[7] Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”.

[8] Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,

[9] tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat;

[10] in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.

[11] Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.

[12] Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,

[13] de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;

[14] una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.

[15] Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:

[16] “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;

[17] et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.

[18] Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.

[19] Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,

[20] quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,

[21] et sacerdotem magnum super domum Dei,

[22] accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;

[23] teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;

[24] et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,

[25] non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

[26] Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,

[27] terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

[28] Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

[29] quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?

[30] Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.

[31] Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

[32] Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,

[33] in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;

[34] nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.

[35] Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;

[36] patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.

[37] Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.

[38] Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.

[39] Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

Hebraeos — Chapters