Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:57

[1] Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.

[2] Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;

[3] post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,

[4] aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,

[5] superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.

[6] His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;

[7] in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;

[8] hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;

[9] quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,

[10] solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.

[11] Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,

[12] neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.

[13] Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,

[14] quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.

[15] Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.

[16] Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;

[17] testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.

[18] Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;

[19] enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit

[20] dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”;

[21] etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

[22] Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.

[23] Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.

[24] Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;

[25] neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.

[26] Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.

[27] Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,

[28] sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.

Hebraeos — Chapters