Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:02

[1] Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.

[2] In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.

[3] Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.

[4] Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.

[5] Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.

[6] Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.

[7] Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.

[8] Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret.

[9] Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;

[10] exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.

[11] Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;

[12] propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

[13] Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;

[14] qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.

[15] Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;

[16] nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.

[17] Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,

[18] ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,

[19] arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.

[20] Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.

[21] Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.

[22] Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.

[23] Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.

[24] Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,

[25] magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,

[26] maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.

[27] Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

[28] Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

[29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.

[30] Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.

[31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.

[32] Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,

[33] qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

[34] exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;

[35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;

[36] alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;

[37] lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,

[38] quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.

[39] Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,

[40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.

Hebraeos — Chapters