Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 9:02

[1] Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.

[2] Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,

[3] scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;

[4] patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

[5] Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

[6] Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

[7] Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,

[8] vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.

[9] Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,

[10] dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.

[11] Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

[12] Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.

[13] Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.

[14] Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;

[15] dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.

[16] Nolite errare, fratres mei dilectissimi.

[17] Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

[18] Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.

[19] Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;

[20] ira enim viri iustitiam Dei non operatur.

[21] Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

[22] Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

[23] Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

[24] consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

[25] Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

[26] Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.

[27] Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

Iacobi — Chapters