Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:11

[1] Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

[2] et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est:

[3] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

[4] Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

[5] audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,

[6] ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum;

[7] gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

[8] Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet,

[9] propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;

[10] obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

[11] qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis,

[12] quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;

[13] quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.

[14] Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.

[15] Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes,

[16] iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.

[17] Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.

[18] Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa.

[19] Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes.

[20] Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo!

[21] Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

[22] Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis.

[23] Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,

[24] Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.

[25] Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.