Skip to content
Opens in a new window

[1] Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate oblationem Domino sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque milia et latitudine viginti milia: sanctificatum erit in omni termino suo per circuitum;

[2] ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum.

[3] Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum.

[4] Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus.

[5] Viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui; ipsis in possessionem, civitates ad habitandum.

[6] Et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia, iuxta oblationem sacram; omni domui Israel erit.

[7] Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, secundum oblationem sacram et possessionem urbis, a latere maris usque ad mare et a latere orientis versus orientem, longitudinem autem iuxta unamquamque partium, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.

[8] Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum.

[9] Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus.

[10] Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis;

[11] ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum.

[12] Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina.

[13] Haec est oblatio, quam offeratis: sextam partem ephi de gomor frumenti et sextam partem ephi de gomor hordei.

[14] Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C.

[15] Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.

[16] Omnis populus terrae tenebitur ad hanc oblationem principi in Israel;

[17] et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel.

[18] Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium.

[19] Et tollet sacerdos de sanguine hostiae pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris.

[20] Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit et errore deceptus est, et expiabitis pro domo.

[21] In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur.

[22] Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato;

[23] et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie;

[24] et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi.

[25] Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo.

Ezechielis — Chapters