[1] Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens:
[2] "Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.
[3] Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam.
[4] Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam,
[5] pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius.
[6] Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors.
[7] Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere;
[8] ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur.
[9] Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram!
[10] Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur.
[11] Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius.
[12] Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
[13] Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
[14] Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ", dicit Dominus.
[15] Et factum est verbum Domini ad me dicens:
[16] " Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
[17] Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes ".
[18] Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi.
[19] Et dixit ad me populus: " Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis? ".
[20] Et dixi ad eos: " Sermo Domini factus est ad me dicens:
[21] Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent.
[22] Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis,
[23] coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
[24] Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus.
[25] Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum;
[26] in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi,
[27] in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus ".