Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factus est sermo Domini ad me dicens:

[2] " Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:

[3] Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum.

[4] Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus.

[5] Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;

[6] propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.

[7] Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem

[8] et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.

[9] In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.

[10] Eo quod dixeris: "Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!", cum Dominus esset ibi;

[11] propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.

[12] Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: "Deserti nobis ad devorandum dati sunt!".

[13] Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.

[14] Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;

[15] sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus.

Ezechielis — Chapters