[1] Et factus est sermo Domini ad me dicens:
[2] " Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini.
[3] Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident!
[4] Quasi vulpes in ruinis prophetae tui, Israel, facti sunt.
[5] Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini.
[6] Vident vana et divinant mendacium dicentes: "Ait Dominus", cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem.
[7] Numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: "Ait Dominus", cum ego non sim locutus?
[8] Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus;
[9] et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus.
[10] Eo quod deceperint populum meum dicentes: "Pax", et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum calce.
[11] Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem.
[12] Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur vobis: "Ubi est litura, quam levistis?".
[13] Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem;
[14] et destruam parietem, quem levistis calce, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum eius, et cadet, et consumemini in medio eius et scietis quia ego sum Dominus.
[15] Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum;
[16] prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.
[17] Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas
[18] et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et vivificabitis animas vobis?
[19] Et violastis me ad populum meum pro pugillo hordei et fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non deberent, et vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes populo meo credenti mendaciis.
[20] Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi volatilia,
[21] et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus.
[22] Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret,
[23] propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus ".