Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens:

[2] "Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: "Euge, confracta est porta populorum! Conversa est ad me; quae erat plena, deserta est",

[3] propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans;

[4] et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius, et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

[5] Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus.

[6] Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus.

[7] Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno.

[8] Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum

[9] et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua.

[10] Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae.

[11] Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent.

[12] Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

[13] Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,

[14] et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus.

[15] Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?

[16] Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te.

[17] Et assumentes super te lamentum dicent tibi: "Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi!

[18] Nunc stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari ob exitum tuum".

[19] Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae,

[20] detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium;

[21] in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ", dicit Dominus Deus.

Ezechielis — Chapters