Skip to content
Opens in a new window

[1] Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea.

[2] Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: " Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem ". Ingressusque est in conspectu meo.

[3] Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

[4] Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.

[5] Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

[6] Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: " Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim ", ingressus ille stetit iuxta rotam;

[7] et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est.

[8] Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum,

[9] et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi,

[10] et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae.

[11] Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent.

[12] Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor;

[13] et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me.

[14] Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae.

[15] Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar.

[16] Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant.

[17] Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat in eis.

[18] Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim;

[19] et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos.

[20] Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

[21] Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum;

[22] et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.

Ezechielis — Chapters