[1] Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem.
[2] Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum.
[3] Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus.
[4] Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem.
[5] Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii.
[6] Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium.
[7] Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum,
[8] quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum.
[9] Et erat subter exedras has introitus ab oriente ingredientibus in ea de atrio exteriori
[10] in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae ante aedificium,
[11] et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum.
[12] Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus.
[13] Et dixit ad me: "Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est.
[14] Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi ".
[15] Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum.
[16] Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
[17] Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
[18] Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
[19] Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
[20] Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum.