[1] Et tu, assume planctum super principes Israel
[2] et dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in medio leunculorum, enutrivit catulos suos.
[3] Et educavit unum de leunculis suis; leo factus est et didicit capere praedam, homines devoravit.
[4] Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti.
[5] Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum.
[6] Qui incedebat inter leones, factus est leo et didicit praedam capere, homines devoravit;
[7] et fregit arces eorum et civitates eorum vastavit. Et obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus illius.
[8] Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est.
[9] Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel.
[10] Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis;
[11] et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum suorum.
[12] Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius, ignis comedit eam.
[13] Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
[14] Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni ". Planctus est, et erit in planctum.