[1] Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
[2] Dixitque ad me: " Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
[3] dicentes: "Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes".
[4] Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ".
[5] Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: " Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
[6] Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis.
[7] Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius.
[8] Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
[9] Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia.
[10] Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
[11] Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
[12] et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati ".
[13] Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: " Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ".
[14] Et factum est verbum Domini ad me dicens:
[15] " Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: "Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem".
[16] Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
[17] Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
[18] Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa.
[19] Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
[20] ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
[21] Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ", dicit Dominus Deus.
[22] Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos;
[23] et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis.
[24] Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.
[25] Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.