Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factum est verbum Do mini ad me dicens:

[2] " Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?

[3] Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.

[4] In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.

[5] Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.

[6] Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.

[7] Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.

[8] Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.

[9] Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.

[10] Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;

[11] et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

[12] Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.

[13] Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.

[14] Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;

[15] et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:

[16] et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus ".

[17] Et factum est verbum Domini ad me dicens:

[18] " Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.

[19] Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem

[20] congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos

[21] et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.

[22] Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos ".

[23] Et factum est verbum Domini ad me dicens:

[24] " Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,

[25] cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.

[26] Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.

[27] Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.

[28] Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: "Haec dicit Dominus Deus", cum Dominus non sit locutus.

[29] Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.

[30] Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.

[31] Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi ", ait Dominus Deus.

Ezechielis — Chapters