Skip to content
Opens in a new window

[1] Et dixit ad me: " Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ".

[2] Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo

[3] et dixit ad me: " Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ". Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.

[4] Et dixit ad me: " Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos.

[5] Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel;

[6] neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te.

[7] Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde.

[8] Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum;

[9] ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ".

[10] Et dixit ad me: " Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi.

[11] Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant ".

[12] Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo;

[13] et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae.

[14] Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis.

[15] Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.

[16] Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens:

[17] " Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me.

[18] Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.

[19] Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.

[20] Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram.

[21] Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti ".

[22] Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: " Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum ".

[23] Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam.

[24] Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: " Ingredere et includere in medio domus tuae.

[25] Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum;

[26] et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.

[27] Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est ".

Ezechielis — Chapters