Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factus est sermo Domini ad me dicens:

[2] "Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: "Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt"?

[3] Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel.

[4] Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur.

[5] Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam,

[6] in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit

[7] et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,

[8] ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum,

[9] in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus.

[10] Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de istis,

[11] cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem,

[12] egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem,

[13] ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.

[14] Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis:

[15] super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit

[16] et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,

[17] ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

[18] Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

[19] Et dicitis: "Quare non portavit filius iniquitatem patris?". Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita.

[20] Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.

[21] Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur.

[22] Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet.

[23] Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat?

[24] Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.

[25] Et dixistis: "Non est aequa via Domini". Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?

[26] Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur.

[27] Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;

[28] considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur.

[29] Et dicunt domus Israel: "Non est aequa via Domini". Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?

[30] Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.

[31] Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel?

[32] Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.

Ezechielis — Chapters