Skip to content
Opens in a new window

[1] Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.

[2] Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.

[3] Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.

[4] Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama

[5] dixeruntque ei: " Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ".

[6] Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: " Da nobis regem, ut iudicet nos ". Et oravit Samuel ad Dominum.

[7] Dixit autem Dominus ad Samuel: " Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.

[8] Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.

[9] Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ".

[10] Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,

[11] et ait: " Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;

[12] et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.

[13] Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.

[14] Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.

[15] Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.

[16] Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.

[17] Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

[18] Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ".

[19] Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: " Nequaquam: rex enim erit super nos,

[20] et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ".

[21] Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.

[22] Dixit autem Dominus ad Samuel: " Audi vocem eorum et constitue super eos regem ". Et ait Samuel ad viros Israel: " Vadat unusquisque in civitatem suam ".

I Samuelis — Chapters