Skip to content
Opens in a new window

[1] Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.

[2] Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.

[3] Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo.

[4] Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen:

[5] porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.

[6] Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.

[7] Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: " Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum ".

[8] Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: " Quid faciemus de arca Dei Israel? ". Responderuntque: " In Geth circumducatur arca Dei Israel ". Et circumduxerunt arcam Dei Israel.

[9] Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores.

[10] Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: " Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! ".

[11] Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: " Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro ".

[12] Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum.

I Samuelis — Chapters