Skip to content
Opens in a new window

[1] Et oravit Anna et ait: " Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo.

[2] Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.

[3] Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones.

[4] Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore.

[5] Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit.

[6] Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.

[7] Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat;

[8] suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.

[9] Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

[10] Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui ".

[11] Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.

[12] Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum

[13] neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua

[14] et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo.

[15] Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: " Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam ".

[16] Dicebatque illi immolans: " Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi, quantumcumque desiderat anima tua ". Qui respondens aiebat ei: " Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi ".

[17] Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini.

[18] Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.

[19] Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam.

[20] Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: " Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino ". Et abierunt in locum suum.

[21] Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum.

[22] Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi,

[23] et dixit eis: " Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?

[24] Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.

[25] Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ". Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.

[26] Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus.

[27] Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: " Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis?

[28] Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.

[29] Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei?

[30] Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

[31] Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.

[32] Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus.

[33] Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit.

[34] Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.

[35] Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.

[36] Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo et torta panis dicatque: "Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis" ".

I Samuelis — Chapters