Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec

[2] et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis; et caesi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum.

[3] Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: " Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum ".

[4] Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees.

[5] Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.

[6] Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: " Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? ". Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.

[7] Timueruntque Philisthim dicentes: " Venit Deus in castra! ". Et ingemuerunt dicentes:

[8] " Vae nobis! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis! Quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto.

[9] Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate! ".

[10] Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum.

[11] Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.

[12] Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput.

[13] Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas.

[14] Et audivit Heli sonitum clamoris dixitque: " Quis est hic sonitus tumultus huius? ". At ille festinavit et venit et nuntiavit Heli.

[15] Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat.

[16] Et dixit ad Heli: " Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie ". Cui ille ait: " Quid actum est, fili mi? ".

[17] Respondens autem, qui nuntiabat: " Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est ".

[18] Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.

[19] Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et, audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti.

[20] In ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quae stabant circa eam: " Ne timeas, quia filium peperisti ". Quae non respondit eis neque animadvertit.

[21] Et vocavit puerum Ichabod dicens: " Translata est gloria de Israel! ", quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo.

[22] Et ait: " Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei! ".

I Samuelis — Chapters