Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde.

[2] Et indicavit Ionathan David dicens: " Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis.

[3] Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ".

[4] Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: " Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde.

[5] Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ".

[6] Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: " Vivit Dominus quia non occidetur ".

[7] Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.

[8] Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius.

[9] Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.

[10] Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.

[11] Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: " Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ",

[12] deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.

[13] Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis.

[14] Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret.

[15] Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: " Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur ".

[16] Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.

[17] Dixitque Saul ad Michol: " Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? ". Et respondit Michol ad Saul: " Quia ipse locutus est mihi: "Dimitte me, alioquin interficiam te" ".

[18] David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.

[19] Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: " Ecce David in Naioth in Rama ".

[20] Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi.

[21] Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt.

[22] Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: " In quo loco sunt Samuel et David? ". Dictumque est ei: " Ecce in Naioth sunt in Rama ".

[23] Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama.

[24] Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: " Num et Saul inter prophetas? ".

I Samuelis — Chapters