Skip to content
Opens in a new window

[1] Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.

[2] Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre.

[3] Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.

[4] Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: " Ecce ego ".

[5] Et cucurrit ad Heli et dixit: " Ecce ego; vocasti enim me ". Qui dixit: " Non vocavi. Revertere; dormi! ". Et abiit et dormivit.

[6] Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: " Ecce ego, quia vocasti me ". Qui respondit: " Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ".

[7] Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.

[8] Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli

[9] et ait: " Ecce ego, quia vocasti me ". Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: " Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: " Loquere, Domine, quia audit servus tuus" ". Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.

[10] Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: " Samuel, Samuel ". Et ait Samuel: " Loquere, quia audit servus tuus ".

[11] Et dixit Dominus ad Samuel: " Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.

[12] In die illo suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo.

[13] Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos.

[14] Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum ".

[15] Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.

[16] Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: " Samuel, fili mi ". Qui respondens ait: " Praesto sum ".

[17] Et interrogavit eum: " Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi ".

[18] Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: " Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat ".

[19] Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.

[20] Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.

[21] Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

I Samuelis — Chapters