[1] Et dixit Samuel ad Saul: " Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
[2] Haec dicit Dominus exercituum: "Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto.
[3] Nunc igitur vade et demolire Amalec et percute anathemate universa eius; non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum" ".
[4] Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae.
[5] Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente
[6] dixitque Saul Cinaeo: " Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto ". Et recessit Cinaeus de medio Amalec.
[7] Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti.
[8] Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
[9] Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
[10] Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens:
[11] " Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit ". Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
[12] Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala.
[13] Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: " Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini ".
[14] Dixitque Samuel: " Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? ".
[15] Et ait Saul: " De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus ".
[16] Dixit autem Samuel ad Saul: " Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte ". Dixitque ei: " Loquere ".
[17] Et ait Samuel: " Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel
[18] et misit te Dominus in viam et ait: " Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ".
[19] Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini? ".
[20] Et ait Saul ad Samuelem: " Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci.
[21] Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis ".
[22] Et ait Samuel: " Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
[23] Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex ".
[24] Dixitque Saul ad Samuelem: " Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum;
[25] sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum ".
[26] Et ait Samuel ad Saul: " Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel ".
[27] Et conversus est Samuel, ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est.
[28] Et ait ad eum Samuel: " Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te.
[29] Porro Gloria Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam ".
[30] At ille ait: " Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum ".
[31] Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
[32] Dixitque Samuel: " Adducite ad me Agag regem Amalec ". Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: " Certe secessit amaritudo mortis! ".
[33] Et ait Samuel: " Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua ". Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis.
[34] Abiit autem Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa Saulis.
[35] Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel.