Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixitque Dominus ad Samuelem: " Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ".

[2] Et ait Samuel: " Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ". Et ait Dominus: " Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: "Ad immolandum Domino veni".

[3] Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ".

[4] Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: " Pacificusne ingressus tuus? ".

[5] Et ait: " Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ". Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.

[6] Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: " Absque dubio coram Domino est christus eius! ".

[7] Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".

[8] Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: " Nec hunc elegit Dominus ".

[9] Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: " Etiam hunc non elegit Dominus ".

[10] Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: " Non elegit Dominus ex istis ".

[11] Dixitque Samuel ad Isai: " Numquid iam completi sunt filii? ". Qui respondit: " Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ". Et ait Samuel ad Isai: " Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ".

[12] Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: " Surge, unge eum; ipse est enim ".

[13] Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.

[14] Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.

[15] Dixeruntque servi Saul ad eum: " Ecce spiritus Dei malus exagitat te.

[16] Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ".

[17] Et ait Saul ad servos suos: " Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ".

[18] Et respondens unus de pueris ait: " Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ".

[19] Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: " Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ".

[20] Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.

[21] Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.

[22] Misitque Saul ad Isai dicens: " Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ".

[23] Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.

I Samuelis — Chapters