Skip to content
Opens in a new window

[1] Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim.

[2] Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim.

[3] Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos.

[4] Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.

[5] Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris.

[6] Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius.

[7] Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum.

[8] Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: " Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!

[9] Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ".

[10] Et aiebat Philisthaeus: " Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ".

[11] Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.

[12] David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.

[13] Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma.

[14] David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem,

[15] ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.

[16] Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus.

[17] Dixit autem Isai ad David filium suum: " Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos.

[18] Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ".

[19] Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim.

[20] Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.

[21] Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem.

[22] Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.

[23] Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.

[24] Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde.

[25] Et dixit unus quispiam de Israel: " Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ".

[26] Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: " Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ".

[27] Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: " Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ".

[28] Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: " Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ".

[29] Et dixit David: " Quid feci? Numquid non verbum est? ".

[30] Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.

[31] Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.

[32] Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: " Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ".

[33] Et ait Saul ad David: " Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ".

[34] Dixitque David ad Saul: " Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.

[35] Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos.

[36] Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ".

[37] Et ait David: " Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ". Dixit autem Saul ad David: " Vade, et Dominus tecum sit ".

[38] Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica.

[39] Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: " Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ". Et deposuit ea

[40] et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.

[41] Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.

[42] Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu.

[43] Et dixit Philisthaeus ad David: " Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ". Et maledixit Philisthaeus David in diis suis;

[44] dixitque ad David: " Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ".

[45] Dixit autem David ad Philisthaeum: " Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.

[46] Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel,

[47] et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ".

[48] Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.

[49] Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.

[50] Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David

[51] cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.

[52] Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron.

[53] Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum.

[54] Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo.

[55] Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: " De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ". Dixitque Abner: " Vivit anima tua, rex, quia non novi ".

[56] Et ait rex: " Interroga tu, cuius filius sit iste puer ".

[57] Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu.

[58] Et ait ad eum Saul: " De qua progenie es, o adulescens? ". Dixitque David: " Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ".

I Samuelis — Chapters