Skip to content
Opens in a new window

[1] Et nuntiaverunt David di centes: " Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ".

[2] Consuluit igitur David Dominum dicens: " Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? ". Et ait Dominus ad David: " Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila ".

[3] Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: " Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? ".

[4] Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: " Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua ".

[5] Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae.

[6] Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat.

[7] Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: " Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ".

[8] Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius.

[9] Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: " Applica ephod ".

[10] Et ait David: " Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me.

[11] Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo ". Et ait Dominus: " Descendet ".

[12] Dixitque David: " Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? ". Et dixit Dominus: " Tradent ".

[13] Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire.

[14] Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius.

[15] Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa.

[16] Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei:

[17] " Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc ".

[18] Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam.

[19] Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: " Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti?

[20] Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis ".

[21] Dixitque Saul: " Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.

[22] Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde.

[23] Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae ".

[24] At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti.

[25] Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.

[26] Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos.

[27] Et nuntius venit ad Saul dicens: " Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram ".

[28] Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: " Petram dividentem ".

I Samuelis — Chapters