Skip to content
Opens in a new window

[1] Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: " Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso ". Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.

[2] Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum.

[3] Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan.

[4] Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene;

[5] unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa.

[6] Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: " Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ".

[7] Dixitque ei armiger suus: " Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ".

[8] Et ait Ionathan: " Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,

[9] si taliter locuti fuerint ad nos: "Manete, donec veniamus ad vos", stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.

[10] Si autem dixerint: "Ascendite ad nos", ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum ".

[11] Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: " En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant ".

[12] Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: " Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem ". Et ait Ionathan ad armigerum suum: " Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ".

[13] Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum.

[14] Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri.

[15] Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.

[16] Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.

[17] Et ait Saul populo, qui erat cum eo: " Requirite et videte quis abierit ex nobis ". Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.

[18] Et ait Saul ad Ahiam: " Applica ephod ". Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel.

[19] Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: " Contrahe manum tuam ".

[20] Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis.

[21] Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan.

[22] Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio.

[23] Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven.

[24] Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: " Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! ". Et non manducavit universus populus panem.

[25] Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.

[26] Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum.

[27] Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius.

[28] Respondensque unus de populo ait: " Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: "Maledictus, qui comederit panem hodie!". Defecit autem populus ".

[29] Dixitque Ionathan: " Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto;

[30] quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim? ".

[31] Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.

[32] Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine.

[33] Nuntiaverunt autem Saul dicentes: " Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ". Qui ait: " Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ".

[34] Et dixit Saul: " Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine ". Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi.

[35] Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.

[36] Et dixit Saul: " Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ". Dixitque populus: " Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". Et ait sacerdos: " Accedamus huc ad Deum ".

[37] Et consuluit Saul Deum: " Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ". Et non respondit ei in die illa.

[38] Dixitque Saul: " Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.

[39] Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ". Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.

[40] Et ait ad universum Israel: " Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera ". Respondit populus ad Saul: " Quod bonum videtur in oculis tuis, fac ".

[41] Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: " Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ". Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.

[42] Et ait Saul: " Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum ". Et captus est Ionathan.

[43] Dixit autem Saul ad Ionathan: " Indica mihi quid feceris ". Et indicavit ei Ionathan et ait: " Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior ".

[44] Et ait Saul: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan ".

[45] Dixitque populus ad Saul: " Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ". Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.

[46] Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua.

[47] At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat.

[48] Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius.

[49] Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol.

[50] Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul.

[51] Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel.

[52] Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.

I Samuelis — Chapters