Skip to content
Opens in a new window

[1] Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam;

[2] ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.

[3] Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.

[4] Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.

[5] Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.

[6] Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,

[7] et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;

[8] et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,

[9] scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.

[10] Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,

[11] domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris,

[12] cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis:

[13] Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.

[14] Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt,

[15] quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae.

[16] Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.

[17] Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi;

[18] et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,

[19] ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus.

[20] Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: "Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?",

[21] dices ei: "Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

[22] fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro;

[23] et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris.

[24] Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.

[25] Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis".

Deuteronomii — Chapters