Skip to content
Opens in a new window

[1] " Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei!

[2] Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.

[3] Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro!

[4] Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.

[5] Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa.

[6] Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te?

[7] Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi.

[8] Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel;

[9] pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius.

[10] Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui.

[11] Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas.

[12] Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus.

[13] Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo,

[14] butyrum de armento et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircorum, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.

[15] Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.

[16] Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

[17] Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri.

[18] Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

[19] Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae.

[20] Et ait: "Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii.

[21] Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

[22] Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet.

[23] Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis.

[24] Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere.

[25] Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene.

[26] Dixi: Disperdam eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!,

[27] sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: 'Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'.

[28] Gens enim absque consilio est et sine prudentia.

[29] Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent!

[30] Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?".

[31] Non enim est petra eorum ut Petra nostra, et inimici nostri sunt iudices.

[32] Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi;

[33] fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile.

[34] Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis?

[35] Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum.

[36] Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati.

[37] Et dicet: "Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam,

[38] de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant!

[39] Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.

[40] Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum!

[41] Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam.

[42] Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de capite ducum inimici!".

[43] Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui ".

[44] Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun;

[45] complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel.

[46] Et dixit ad eos: " Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius;

[47] quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam ".

[48] Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:

[49] " Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam.

[50] Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo.

[51] Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel.

[52] E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel ".

Deuteronomii — Chapters